Liber Isaiae Prophetae*

Caput 7: Versus 1

Et factum est in diebus Achaz,etc.HIER.Quae scripta sunt usque ad hunc locum sub Ozia et Joathan filio ejus, visa sunt; sequuntur sub Achaz rege impiissimo, qui a Deo derelictus ab inimicis expugnatur.Achaz.Qui clausit januas templi et Baalim adoravit, filium suum idolo consecravit, altare aeneum abstulit, et altare idolorum in templo posuit. Jure ergo a Domino derelictus est:Et surrexerunt adversus eum inimiciII Par. 28..Ascendit,secundo. Primo enim Assyrii de tribu Juda, etc., usque ad facti sunt amici Herodes et Pilatus in passione Christi.
(* Traductions européennes)